- FORESTA
- FORESTAAnglis est ampla ruris portio, deserta plerumqueve, et nemorosa, alendis feris regiis exposita: nullo sepimento, at certis terminis, certisqueve legibus, Magistratibus, Iudicibus, Officialibus et Ministris valde insignis, et communita. Dicta a foris vel foras quasi pars forastica seu exterior, i. e. foris culta et habitata. Eodem sensu Desertum dicitur, quasi id, quod deseritur, et feris relinquitur. Vox a Normannis forte introducta, Dani enim, et Anglo Saxones eam alias Saltum cervinum, alias stabulum damarum appellabant: iuxta illud Virg. Aen. l. 6. v. 179.Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum.In agrorum dimensionibus Forestae olim non veniebant; Perinde nec villas proprie accepêre, nec paroecias, nec de corpore alicuius Comitatus vel Episcopatus habitae sunt: sed velut extrancum quiddam, et feris datum, ferino Iure, non civili, non municipali fruebantur: Regem in omnibus agnoscentes dominum unicum, et ex arbitrio disponentem. Novam Forestam instituturus Gulielmus I. in pago Hantoniensi, villas fertur 26. totidemqueve Ecclesias parochiales delevisse: sed in eodem saltu Richardus fil. eius secundogenitus funestâ aurâ correptus: alter Gulielmus Rex, cognom. Rufus a Gualtero Tyrello sagittâ confixus, Henricusetiam nepos e Roberto, filio maximo, inter ramusculos comprehensus, et Absolomi poenâ divinitus affectus est. Sequentes Reges Forestas instituturi non quidem tantopere saeviêrunt, trucem tamen illam legem, quâ delinquentibus in feras, oculos, et testiculos eruebant, potentius ingessêre: donec a Ioh. Henrico I. Eduardo I. etc. mitiores leges introductae sunt. Vide de his prolixe agentem Henr. Spelmann. Glossar. Arch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.